Balvanie vel Morthlich

Balvania sequitur, mitioris aliquantum soli, tota tamen montibus horrens; a Danis, qui etiam haec loca appetiverunt, nomen sortita, adeo nihil hic ab iis non tentatum : Bal villam aut pagum significat, cui Van, pro Dan, levi literarum metathesi, adjecta est;  haec autem literarum mutatio, priscae linguae familiaris, elegan tia sermonis habetur.

Tractum hunc secat Fiddich fluvius limpidus et amoenus, qui suscepto Rinnes fluviolo, multisque aliis ignobilibus rivis, ut in montosa regione par est, in Spaeam se fundit. Ad hunc tractum nomen habet. Caeterum , Fiddichi fontes non sunt hujus agri ; tractus ille Glenfiddich dictus, cum arce Achindown, huic in sacris  adnexus est, at jurisdictio Marchionum Huntilaei est : totus nemorosus et gramine laetus. Ad Fiddichi ripas est Balvanie, unde tractui nomen ; inferius est Kinninnoway, nec inde longe Newtoun : ad Rinnes, vero, Mor-tullich ecclesia, unde frequenter regioni nomen, prima, ante aliquot secula, et antiquissima episcoporum Aberdonensium sedes. Ad Achlunkart, villam haud longe a via regia qua in Moraviam itur, rupes est et vena nobilium cotium, quarum quaedam asperae, aliae lenes, hae durae, illae molles, aqua aut oleo aciem trahentes, tantum autem copia ut totae Britanniae sufficere possint : his, tegularum vice,ad tecta aedificiorum , vicini  utuntur. Ad Balvaniam,a utem, scaturigines sunt aquae aluminosae, et, intra terram,lapidis,unde alumen excoquitur, venae.

Ditio haec jam inde a Jacobo Rege, secundo ejus nominis, hoc est,ab anno MCCCCXL.ad Comites Atholiae,Stuartos,spectavit,qui fratrem uterinum hac donavit ; qua stirpe deficiente, eam, pacta pecunia, sibi asseruere Barones Parlamentarii de Saltoun ; ab illis eodem jure ad Innesiorum familiam transiit: nunc eam Rothesiae Comes tenet.